- ADIMANTUS
- I.ADIMANTUSPlatonis frater. Laertius l. 3. Fuit etiam hôc nomine Corinthiorum dux, qui cum Themistocli exilium obiceret, Num putas (respondit Themistocles) exulem quempiam esse, qui ducentas habeat triremes? Suidas.II.ADIMANTUSRex Philiasiorum, qui cum Iovem suis indignum sacrificiis iudicaret, ab eo fulmine percuflus est. Ovid. in Ibin.III.ADIMANTUSquem, quod candidam gestaret cristam, Aristophanes Λευκολόφον appellat, unus ex Atheniensium Praetoribus, qui parti copiarum navalium praeerat. Vide Auctorem Scholior. in Ranas p. 282. E. Hic cum navibus suis a Spartanis captus, in vita conservatus est, reliquis omnibus occisis, quod prius decrevislent omnes captivos trucidare, solô illô non suffragante. Xenoph. Hist. Graecae l. 2. Pecuniâ eum a Spartanis corruptum refert, Pausan. l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.